mittat, qui mittendus est. Ex animo subscribimur, Bruxellis 30 Januarii 1727:

Amplissimae Dominalionis Vestrae

addictissimus:

(Eigenhandig get:) J(osephus Spinelli)

Arcbiep"® Corinthiensis.

In Sprokkelmaand werd nog het volgende eraan toegevoegd :

Amplissime Domine.

Praeter facultates tibi, Vir Amplissime, factas 30 mensis praeteriti pro districtus tui regimine, alias quoque addere visum fuit, quo munus tuum facilius exercere possis :

I°. Dispensandi in quarto simplici consanguinitatis vel affinitatis gradu, dummodo mulier rapta non fuerit.

2°. Dispensandi in impedimentis spiritualis cognationis praeter levantem et levatum.

De dispensationum matrimonialium mulctis idem agetis ac cum defuncto Rever“° Bijlleveldtio egistis.

3'’. Tenendi ac legendi libros prohibitos, exceptis Oarolo Molinaeo et Macchiavello aliisque de astrologia judiciaria quomodolibet tractantibus.

4“. Prorogandi facultates a Eev. D°° Vicario fel. mem. vel antecessoribus concessas, ad tempus tamen in originalibus litteris expressum.

Oum autem praefatis literis nostris, datis 30 mensis praeteriti, nobis reservaverimus pastoratuum collationes, haec tamen reservatie non impediet quominus tu, Vir Amplissime, per modum provisionis constituere