nostre Trajectensis leditur, Deus Omnipotens offenditur, quodque periculosius est, fidelium anime in laqueum mortis et puteum interitus protrahuntur, ipsique premissa committentes in penas et sentencias Canonum et statutorum contra talia perpetrantes editorum incederunt. Nos vero David episcopus, qui apicem ecclesie Trajeclensis sumus adepti, ex officio pastorali animarum saluti subditorum nostrorum cogimur proTidere, premissa conniventibus oculis nullatenus transi(tu)ri, officium nostrum exequi volentes, ut tenemur, vobis omnibus et singulis in virtute sancte obediencie et sub penis suspensionis et excommunicacionis, quas in vos et quemlibet vestrum ferimus in hiis scriptis, trium dierum canonica monicione premissa, si non feceritis quod mandamus, discrete precipiendo mandantes, quatinus accedentes quo propter boe fuerit accedendum et accedere fueritis requisiti, inhibeatis omnibus et singulis supradictis nominatim et in specie, quibus et eorum cuilibet tenore presencium inbibemus sub penis excommunicacionis late sentencie et quingentorum scudatorum auri antiquorum monete regis Francie nobis ad usus pauperum Gbristi, si commissa fuerit per quemlibet eandem committentem applicandorum, ne aliquis eorum Orisma sacrum aut alia Sacramenta in Cena Domini in nostra Trajectensi ecclesia aut alibi per nos aut suffraganeum nostrum confecta per se, vel alium aut alios publice vel occulte quovis ad boe quesito colore vel ingenio ab aliquo seu aliquibus aliis quibuscunque preterquam a domino Antbonio de Quercu presbytero cappellano nostro domestico vicario ad altare sancti Nicolai in ecclesia nostra sancti Lebnini Davantriensi conservatore presencium ad id a nobis specialiter deputato seu eciam ab ejusdem domini Antbonii pre-