Conscü quod non admittantur ad Missionem. nisi ex eadem natione oriundi, quodque parentes malint filios suos negotiationi, quae ibidem floret, quam studiis applicare, juvenes probos, ingeniosos et bonam prae se ferentes expectationem studiis mancipari curant, parentibus suadendo, fore, uti absoluto humanioruni cursu benigue ac pateme sint excipiendi a sibi notis superioribus, quibus eos commendabunt et recte ab iisdein sint in missionarios, virtute et scientia commendabiles efformandi. Reverendissimo Excellentiae Vestrae praedecessori, quo, nescio, motivo agentium suasionibus fere persuasum fuerat, ut Duaci studentes ad examen Lovanii subeundum simüi lege adstringerentur; sed übi rationes modo expositas intellexit, Duacenos eodem quo Lovanienses privilegio donavit, generalique decreto a Lovaniensibus obtento comprehendi noluit, nee seminarium nostruni piissimae suae institutionis fine ullo modo frustrari permisit. His momentis accedebat etiam illud singulare, Duacenos utriusque linguae Teutonicae et Gallicae peritos pluribus ministerie suo prodesse data occasione posse, quam alios multos. Jisdem, ut mihi persuadeo, rationibus Exellentia Vestra permoveri se sinet: quod tanto confidentius peto et rogo, quanto facilius mihi erit Exellentiae Vestrae in decursu comprobare, in hocce negotio me Dei honorem et proximi utilitatem unice intendisse. Profunda interim cum veneratione ac demississimi animi profusione subscribor:

Excellentissime ac Reverendissime Domine,

Excellentiae Vestrae humillimus atque

obsequentissimus servus.

J. P. STIEVENART, praeses seminarii

Mariani de propaganda fide.

Afschrift van dit stuk werd door gameiden heer president aan den aartspriester van Utrecht gezonden, onder geleide van het volgend schrijven:

Reverende Admodum ac Atnplüstme Domine.

In adversa alumnorum nostorum sorte laetitiam in Domino Vestrae mihi pepererunt litterae, ex quibus colligere liquet, quod Amplitudo Vestra succendatur igne, quem Christus misit in terram, quodque pro virili laboret ut strenuos operarios provideat messi