peretur. Et quid Jaiisenistarum factio, cujus perpetuus erat malleus, sicuti et quidam ex nostris illuminatis dicent? Nonne? Arroganter et sine commissione archipresbyter H. Berendtsen hoe fecit, ut pastorem de Breukelen, qui erat ejus oculus dexter, uti R. pastor Dadelbeek (: praesente eximio domino Ciamberlani:) se expressit, pinguefaceret. Et six ex perversa agendi ratione pastoris de Slootdijk adversarii capiunt ansam denigrandi nomen, quod ipsis (: vivente viro:) fomiidabile fuit. Et de his multa essent dicenda, sed propius veniamus. Sciendum igitur, eximium dominum Ciamberlani apud me in loco omnia examinasse, bene iiivenisse et approbasse, tam ex parte determinationis quam zeli fidelium. Sed Amstelodamum proficisceus visitavit stationem in Slootdijk; ast quomodo sit exceptus, nescio. Saltem maxime dedignatus ad me reveniebat, dicens se pastori de Slootdijk injunxisse, ut sua gravamina in scriptis produceret. Quodque jam fecit, lingua Hollandica conscribillata et quae archipresbyter R. Dm's J. van Engelen mihi tradidit, ut refutem ea; quodque in quantum vires nieae permittunt, facere studebo. Eorum querelas in quatuor partes dividi.

10. Queritur, sub nomine suorum curatorum ecclesiae et pauperuni, praetendens, me sine legitima auctoritate parochianos aliorum arrogare et omni dolosa circumventione ad me rapere; et hoe, ut probet, dicit, quod neque ejus praedecessor neque curatores ecclesiae suae ullam factae determinationis notitiam habuerint etc. Quod ad suum praedecessorem attinet, superv'acaneum videbatur: quia determinatio respectu eorum qui vellent in sua statione remanere, ante mortem R. D"l pastoris C. van Veen vim non esset habitura, et quoad ecclesiae vel pauperum curatores utruni hac de re legalem notitiam habuerint vel habere debeant, non est meum negotium, cuni persuaserim mihi, ecclesiasticos superiores, habita praevia consideratione, uti in hac re factum est, nullatenus esse obligatos ad petendam approbationem suorum actuum apud curatores laicos; sed quod curatores de re nihil sciverint falsum videtur, quia unus eorum, vivente adhuc piae memoriae archipresbytero H. Berendtzen antigraphum judicibus provinciaUbus tradidit, quod fuit repulsa dimissum. Morte archipresbyteri incidente, misi extractum factae determinationis R. D"o sacellano, qui curam pastoralen! statione vacante ad interim gerebiit, quique illum recusabat agnoscere, se ad urbem cuni aliquo curatore transferens, ut ab archipresbytero