necessaria est ad pauperes pagi Loenen sustentandos etc., fateor quod sit onus grave pro minus habentibus: ast poterunt illi ex animo aperto loquentes, sine Dei laesione dicere, se ad lioc esse impotentes ? An Romano-Catholici spectabilium pagorum et viciniarum, iiti de Bambrug, Doendersloot, Oucob, Corthoef, Vreeland, Mijndertsdijk, Slootdijk, übi vix pauperes reperiuntur, conjuncti cum divitibus de pago Loenen non sint oneri fereudo? Quod non affirmat R. Dmus Dadelbeek dicendo, habita ultima ratione, octingentos florenos ipsis defuisse, ita ut spectabilis illius stationis census et collectiones inter ducentos et trecentos florenos tantum attulerint. Verumtamen debet e,sse verum: nam quis credat, Rev. Dnum Dadelbeek minus liic veritati, quam paulo altius bono nomini meo parcere ? Sed forsan obliviscitur R. D'uis , census nondum receptos nee factas fuisse: quibus res posset paruin mutari. Interim si satisfit non contribuendo, tune aliae stationes brevi hanc regulam sequentur, et pauperes annonae penuria laborabunt; unde haec defectio magis est inclementiae quam inopiae adscribenda. Si conqueratur communitas, quae habet ecclesiam non sine debitis tantum, sed divntem positis in foenore nummis, übi pastor liabet proventum 400 florenorum, 90 intentiones fixas et pecuniam pro sacellani et, ni fallor, ancillae victui, (: liaec omnia breviter attingo,j ut ostendam ventilatam eorum indigentiam non esse tantam quantam praetendunt:) quid tuin de hac statione fiet, quae non dirdtiis, sed debito florenorum est obruta, übi nummerus pauperuin non est minor quam in Slootdyk, quaeque assistentia pecuniaria ad extructioneni ecclesiae et domus pastoralis est defessa, übi continuo collectiones sunt faciendae, ut debita et census solvantur? et quid pro pastore supersit in statione, quae tantis indiget, quisque facile capiet. Tandem sileiitio supplicationeni, quam facit R. Duns pastor te Slootdijk, praetereo existimans, quod si illud scriptum, ut soiiat, in coiispectum Superiorum Ecclesiasticorum venerit, characterem sui niagistri sit indicaturuni. Ast scribit R. Dnii» Pastor sub nomiiie curatonim ; sed non ideo est innoxior, quia ipsi, ut pastori, incumbit, suos melius instruere et ipsis ob oculos ponere, quod non liceat obtrectare sacerdoti, niuneri suo satis facienti et secundum praescriptum Superiorum agenti; ex qua obtrectatione necessario contenitus orietur et fructus animarum corrumpetur.

Finiendo, in onini submissione et obedientia me ad vos, Illus-