Oudebemevelt 1) et Johannes Vlug in Amersfordia. Praecipimus vobis ut utriusque vicarie fructus faciatis arrestari et sub firmo arresto tenen, donec et quousque persone idonee nobis ad dictas vicarias fueriut preseutate.

Similiter iam prideni vacat vicaria altaris sancte Marie in ecelesia de Huesden, partim Batue et jurisdictionis nostre. Cujus collator est Joachimus de Hoeme; vacat per mortem D. Jacobi Zallant, et dicitur ad eam intrusisse filius Petri Viree, (?) qui etiam facit celebrari missas, quare et hujus vicarie fructus facias arrestari, donec presentatus ad eam, a nobis institutionem canonicam meruerit obtinere.

Denique Pastor in Huesden, D. Authonius Groetfelt, fuit ultra XIIII annos vice-curatus ibidem, quare per censuras ecclesiasticas eum impellatis ad solvendum nobis leges officiationis pro dictis 14 annis, ratione officiationis praelibatae ecclesie nobis debitas et solvi restantes. Pariformiter ceteros quoque ad solutionem juris remediis adigatis, facturi in hoe rem nobis gratam et tuo officio dignam. Valete in Christo, felici semper evo atque optato. Trajecti, 29 Januarii, anno 54.

Fredericus Schenck, ex liberis Baronibus a Tautenburch, Divi Petri Trajectensis atque Plechelmi Oldeusalensis Praepositus et Archidiaconus.

Fredericus.

1) Nog in veel latereu tijd, in 1581, bestonden er moeilijkheden over deze Vicarie. In het Resolutieboek van de gemeente Amersfoort, 1580—1586, leest men onder jaar- en dagteekening 15S1, 20 Feb. het volgende: «Regeerders, (Magistraat van de stad), verclaren tevreden te zijn, dat bij provisie G. van Ouderbarnevelt, (de twistzieke Gerryt van Oudenbarnevelt, de vader van Jan v. O.j, die verschenen gearresteerde penningen, beslagen onder Goert Fransz, sullen volgen, nopende die vruchten van de vicarye in cuestie, en dat on vermindert elcx (sin) recht, en totdat die vStaten in deze saecken anders geordonneert sullen hebben.”