Item unum gradale, quod dominus quondam Egbertus Nepotis concessit magistro HermannoTulleman canonico Trajectensi, quod erat deperditum et nunc rescriptum est et in choro locatum.

Sequuntur ea, que sunt de auro et argento in clenodiis in sacristia predicta.

In primis preciosum clenodium, quod dicitur Bethleem, de puro auro ornatum cum lapidibus et gemmis preciosis, ut patet per inventarium, quod dedit quondam bone memorie dominus David de Bourgundia episcoiDus Trajectensis, cujus tenor in fine huius inventarii insertus est.

Item tres amphore argentee cum tribus coclearibus argenteis, in quibus benedicuntur sacrum Crisma et sacrum Oleum, quas dedit magister Petrus blazert vicarius et secretarius capituli.

Item vas argenteum corio coopertum, cum quo itur ad fontein pro pueris in vigilia Passche baptizandis.

Item una crux argentea deaurata cum diversis reliquiis, quam dedit-quondam dominus Johannes de Arckel episcopus Trajectensis.

Item una crux cristallina cum pede cupreo deaurato.

Item quinque baculi cum argento vestiti, quorum duo noviter facti sunt.

Item due cruces argentee deaurato cum lapidibus non preciosis, et cum illis itur ad fontem.

Item duo favones cuprei antiqui.

Item una crux magna argentea dejiurata, in qua ponitur lignum Domini, in cujus pede est sanctus Martinus in equo.

Item duo calices argentei cum patenis deauratis

q Favo (vel: fano) operinientum quoddam, v. Uucaiige i. v.