is toegevoegd aan uw favorieten.

Utrechtsche studenten almanak voor ..., 1860, 1860

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

leviter et audaciter, dijudioavit; difficultates, maxime in prima argumenti parte, plurimas perspexit, easque tollere conatus est; tum etiam principia et interiorem Theocratiae Israelitarum naturam pervestigere et explicare studuit.

Cum doctrinae copia hand raro tarnen quoddam partium studium, cum ingenii acoumine quaedam judicii temeritas conjuncta videtur. Etiam fundamentum Theooratiae historicum et religiosum parum attendit. In fontibus ad veterum hierarchiarum cognitionem adhibendis minus diligens, eas non semper recte exposuit, neque omnia attulit, quae ad justam comparationem instatuendam requirebantur. Lingua, qua usus est scriptor, vitüs et sordibus non vacat. Cum ergo multa in hac commentatione desiderarentur, aureum quidam praemium ei tribui non potuit; quum tarnen multa in ea laudanda essent, mentis alacritas, animi candor, judiciique acumen in commentatine essent conspicua, digna haec judicata est, ut secundis honoribus ornaretur.

Aperta scidula et instituto examine scriptorem sese probavit

Hendricus Oort ,

Theologiae candidatus in .\cademia Lugduno-Batava.