is toegevoegd aan je favorieten.

Utrechtsche studenten almanak voor ..., 1865, 1865

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

duobus capitibus disputavit. „de iudiciis veterum et recentiorum de Ciceeonis eloquentia.” Quae duo capita, quamquam non necessaria, tarnen argumento eoniunctissima, cum scriptoris industriam ac diligentiam baud medioerem probaverunt, tum vero ingenii quandam alaeritatem et hilaritatem.

Oratio porro in tota scriptione eiusmodi est, ut, quamquam in ea reprehendenda sunt plurima, scriptorem tamen demonstret emersisse ex scholastica illa insantia ac ieiunitate; ut bene de eo sperare liceat, si crebra ac diligens bonorum scriptorum lectio accesserit et quotidiana scribendi exercitatio, fore ut aliquando in hoe genere aliquid efficere possit.

Quibus de causis Orde censuit scriptoris nomen publice ac solemniter cum laudis significatione praedicandum esse.

Scriptorem se esse professus est:

HERMANÜS JOSEPHUS POLAK,

Phil. Theor. et Litt. Hum. Stud. in Academia Lugduno-Batava.

nrnicnjM obdinis mediookum.

Orde Medicorum ad quaestionem propositam de instrumenti sphygmographi usu in eolvendis quaestionibua physiologicis ad sanguinü et vasorum historiam periinentibus, unam accepit commentationem patrio sermone conscriptam, et pro lemmata notatam verbis Cice-