Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

que super eo exoriri posset, ambiguitatis scrupulum submovendum, motu proprio, non ad alicujus nobis super hoe oblate petitionis instanciam, sed de nestra mera liberalitate, decernimus et declaramus, nostre intentionis semper fuisse et esse, quod subsidium seu relevamen hujusmodi, ut prefertur, impositum taxari et exigi necnon solvi debuerit etiana de quibuscunque enaolunaentis necnon bonis et oblationibus, quotidianis distributionibus antedictis, dictoque Walramio solvendum, tradendum et assignandum fore in omnibus et per omnia, perinde ac si in dictis litteris necnon processibus inde secutis de emolumentis, oblationibus ac quotidianis distributionibus, bonis et ordinibus ac aliis premissis plena et expressa mentio facta fuisset. Et nicbilominus, ne de viribus litterarum ac processuum inde secutorum hujusmodi propter premissa a quoquam hesitetur, illos ac omnia et singula in eis contenta, necnon quecunque inde secuta ab eorum omnium datis ex certa scientia rata et grata babentes illaque omnia et singula pro illorum subsistentia firmiori, ex simili scientia, auctoritate apostolica, tenore presentium confirmamus et approbamus, supplentes omnes et singulos defectus, si qui intervenerint in eisdem. Preterea statuentes, ne alicui predictorum ab impositione dicti subsidii, ut prefertur, impositi ad nos et sedem apostolicam predictam, pretextu cujuscunque gravaminis illati seu inferendi seu alias quovis modo, liceat appellare vel alias quomodolibet protestari, omnes et singulas appellationes et protestationes, a predictis personis in genere vel in specie ad nos et eandem sedem occasione premissorum vel ab eis dependentium forsan interpositas et interponendas, eorumque commissiones, si per occupationem seu alias forsan commisse forent

Sluiten