Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

eleemosynis sustentari et restitui, nee tantum eleemosynis, sed alumnis nostris ad ordinem accedentibus religionem suam reformari.

Nullibi deest multitudo avide expectantium auditum verbi Dei, sed pro ratione locorum numerus variatur; quibusdam locis sufficit paucissimos convenire, puta sex aut viginti, aliis locis multum est, si quadraginta vel quinquaginta conveniant. At aliis centeni, quandoque etiam milleni concurrunt ad concionem vel homeliorum et litaniarum lectionem.

A biennio ceptum jejunari a fidelibus omnibus sextis feriis, ab aliis etiam quartis feriis, fiuntque eisdem diebus largiores eleemosynae et preces pro Ecclesia, pro sua Sanctitate et principibus, pro quibus fiunt in praecipuis civitatibus continuae preces in oratoriis, ad hoe designatis et per fideles, qui sibi invicem succedunt per singulas horas.

Magna spes nobis manet restituendae quandoque religionis apud nos, non ex principum victoria neque solum ex inclinatione populi ad omne, quod justum est, sed maxime, quod videmus tantam adolescentum multitudinem divino quodam motu ad orthodoxam religionem ferri, quorum parentes haeretici, imo baereticorum sunt ministri; suntque ut plurimum praeclarioris ingenii.

Multi se offerunt in dies ecclesiae ministeriis; quos ex eis in alumnos recipimus, educamus ad formam primitivae Ecclesiae, ut nihil proprii, ne quidem in voluntate, retineant, suppeditantes illis omnia necessaria ex parentum, qui eos offerunt, contributione et piorum hominum eleemosynis.

Ex his habemus modo aliquot sacerdotes optimos et ministerie nostro utilissimos, qui gratis populo deser-

Sluiten