Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Quapropter hodie capitulum ingressi, religiosis ibidem de more capitulariter congregatis, supra dictos fugitivos, tam religiosos chorales quam conversos, excommunicatos declaravimus, et omnibus singulisque religiosis nostris omne cum iisdem commercinm sub poenis in hujusmodi casu consuetis severè interdiximus.

Datum in mouasterio nostro supra dicto sub sigillo tam conventuali quam nostro, nostraque et secretarii signatura, hac 24 Sept. 1725. Et erat signatum: fr. Stephanus, abbas Aureae etc., et inferius habebatur: De mandato Ampl”i D"i abbatis, Fr. Joannes Hilario Tricot, secretarius.

t 1. sig. conventualis.

t 1- sig. abbatis.

Concordat cum originali, quod attestor Fr. Joannks Sophie, etc.

Twee gewichtige brieven van den nuntius Jos. Spinelli aan den visitator. Den eersten van 22 Sept., schreef hij, zoodra hij door een brief van den visitator uit Orval nadere kennis droeg van den toestand; den tweeden, van 26 Sept., wanneer hem ook de vlucht der weerspannige!! was medegedeeld.

Amplissime Domine.

Dom“i= epistolam datam 18™ hujus mensis accepi, nee satis ex ea deflere potui statum istius monasterii tanto morbo laborantis, quantum Amplitudo V‘ literis suis descripsit. Hac temporis angustia ad meridiem enim hujus diei literae traditae mihi sunt nil aliud efficere potui quam comparare exemplar Decreti in contumaces et rebelles Oarthusianos Gallos a Oapitulo Generali lati, cujus copiam mihi fecit opportunus visitatornm Parisiensium adventus.

Sluiten