Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

vigorosus contra refractarios, quia indulgentius cum iis egerit; superiores, ofEciales et confessarios professos Jausenistas aut constituerit, aut toleraverit; indifferentiam quamdam in hac tam gravi causa affectaverit; librorum malorum lectionem aut permiserit aut non probibuerit sub praetextu eruditionis hauriendae; contra Bullam et Pontificem etiam locutus fuerit; Jansenistarum commercia non satis fugerit, et hujusmodi alia quaedam, in quibus ut illum excusare non potui, ita nee graviora omnia credere. Quid responderit super quibusdam interrogatus, patet ex scripto signato lit. I fol. 9. Oaeterum opinor, eum magnopere defecisse; in primis quod, in fraudem negatae S. Ordinationis quibusdam refractariis, quatuor monacbos miserit Parisios, ibidem in palatio Cardinalis Noallii de ejus licentia Ordinibus initiatos, quorum tres hodie fugitivi sunt, quartus S*”" Sedi submissus: id quod in scrutinio ingenue fassus fuit culpamque deprecatus.

Deinde quod non satis vigorose se opposuerit refractariis Apostolicae Sedis, quinimo aliquousque indirecte eis faverit per quamdam indifferentiam in re tam gravi. Excusabat se super hoe puncto per literas ser™ principis Eugenii de Sabaudia, quarum copia datur lit. M. Has scriptas putem ob ipsiua abbatis querelas contra illustr™ suffraganeum Trevirensem. Notandum bic etiam quod bis literis posterius fuerit Decretum Concilii Luxemburgici, de qua infra; siguatur lit. N.

Quod duos consecutive priores posuerit aliosque officiales, quos sciebat aut scire poterat esse professos refractarios, non sine evidenti periculo corruptionis aliorum.

(iuod aliquo modo se suspectum reddiderit alicujus commercii cum professis Jansenistis extraneis, saltero

Sluiten