Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

scripto tradiderat, nedum aliquem S. Sedi non omnino submissiim. Memorem velim Ampl®“ tuam, quam stragem intulerint Ampl"'® tuae domui pessimi quidam confessarii modo defuncti (ut de aliis sileam), nominatimque N. Du E. .., cujus Ueflecüones non sine horrore his diebus legi. Dubito, si AmpD° tua non easdem reperiat desuper inquirens, flammis magis quam oculis dignas.

Quantum ad collusionem cum fugitivis, gaudeo nihiJ subesse. Sed, ut candidè fatear, nollem (loco Ampl“‘® tuae constitutus) ullum babere commercium cum fratre fugitivi exprioris, non modo quia tanti scandali cooperatore, sed etiam quia furti tam enormis, ut etiam ex capite illo in Jeges civiles gravissime impegerit, sicut et in ecclesiasticas per violentiam illatam nonno Joanni Bapt®®. Q Nullus dubito quin obnoxius sit canoni: Si quis suadenie diabolo; ut ob baec omnia ab ingressu domus vestrae omnino arceri, multoque magis ab Ampl”*® tuae colloquio debeat.

Petitionem S. Communionis pro refractariis ab Ampl“® tua nunquam factam animitus desiderarem, quae, ut nulla potest ratione vel in speciem excusari, meritissime displicuit exc“° domino. Quod declaraverim refractarios non esse per me excommunicatos, verissimum est: id studiose feci, ne forte quispiam opinaretur, me illos nominatim excommunicasse, quo casu a caeteris non modo in cboro, sed et in omni congregatione separandi forent. At rogo, ut reflectere dignetur AmpD® tua, praeter censuram ab homine inflictam (ut loquuntur) esse et aliam a jure inflictam. Huic vero illos non esse obnoxios, nullo modo asserui; quin potius

1) Le Moine, magistro hospitum.

Sluiten