Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

miiii accidere, pro intimo affectu quo domus vestrae bonum et communitatis pacem prosequor, quoque rur-SUB impellor ad idem obnixè commendandum. Et quamquam in bis posterioribus E. V® nullam faciat mentionem eorum quae prioribus proposuerat, bis tamen et nunc respondeo: quod non intenderim per art. 1™ Decreti quidquam quoad ritus firmare, quam quod in cbarta visitationis Claraevallensis ex])ressum legeram, audieramque et pro parte videram ab illo tempore observatum. ld quod ex verbis dicti art’' l*"' patescit, übi dum statuitur „ut sacri ritus juxta novissimas ordinationes E’"' abbatis Claraevallensis de anno 1722 exacte observentur”, per ly ordinationes intelligere nee potui nee volui, nisi puncta cbartae dictae visitationis de anno 1722. Caeterum quod de non ferendis introducendisve relaxationibus ibidem E. V® scribit, omnimodis approbo ob rationes admodum solidas, quibus judicium suum firmat, quod semper fuit eritque et meum.

Oalumnias adversariorum aspernari debemus et nibilominus cavere, ne quae detur ipsis occasie calumniandi.

Literas bas me scripsisse, scire poterit rev™"® D. abbas vester, tum quod punctum 12'“'"“ Decreti nostri, quod est de epistolis, religiose cupiam observatum, tum ut majori confidentia mutua conferantur consilia.

Deniqne zelum E. V“ commendatissimum babens, sicut et caeterorum religiosorum, et demisse flagitans eam quam ad reducendos aberrantes commendavi, in visitationis conclusione, compassionem et cbaritatem, precibus sacrae communitatis bumillime commendatus subscribor, etc.

8 Dec. 1725.

Fr. Aufl. van Eeckhout,

Abb. Grimb.

Naar een simpele copie.

Sluiten