Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

mcliae vix ulli sunt Catholici. Gorcomii unum habemus saecularem sacerdotem, qui laborat, cui aliquando subsidie sunt Ultrajectini.

Provident similiter Ultrajectini Zelandiae sen episcopatui Middelburgensi, quae nobis dura est provincia.

Goezae sacerdos quidam ex nostris residet, Middelburgi aliquis ex Societate Jesu, Vlissingae, Armudae nullus, quia vix ulli sunt Catholici. Zirickzenis aliquando sacerdotes misimus, sed duo elapsa byeme viri praestantes defuncti sunt, unus ex morbo penes inutilis Goezae redditus.

Zelandicum aërem istum multi non satis ferunt; periculose etiam ibi agitur propter majorem persecutionem. Nibilominus ex vicinis locis subinde ad illos excurritur.

Bredanis, Bergensibus ad Zomam, Huesdensibus, Graviensibus provideri potest a vicinis episcopis, sicut et Sluizanis in Flandria. Nonnunquam juvantur a nostris sacerdotibus in transitu, sed residere illic non est tutum nee consultum. Difficulter enim babemus subsidia ad susten tandos ibi sacerdotes, sicut et in Frisia, Transisulania, Groninga, Geldria pro sustentandis sacerdotibus multum laboramus.

In Harlemensi dioecesi mediocriter omnibus oppido et pagis de sacerdotibus est provisum. Harlemum, sedes episcopalis, multos admodum babet Oatbolicos, qui per conniventiam magistratus magna prae aliis locis gaudent libertate. Laborant et resident in ipsa civitate sacerdotes saeculares circiter decem, ex Societate unus, ex famila D. Francisci unus, subinde etiam duo. Celebris ibidem est congregatie Virginum, pariter cobabitantium et Deo servientium sub directione M. Jodoci Gatzii, S. tbeologiae licentiati. Sunt numero circiter

Sluiten