is toegevoegd aan uw favorieten.

Archief voor de geschiedenis van het Aartsbisdom Utrecht; bijdragen, 1889, 1889

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

ducentae, laudabilis vitae et famae; sunt praeterea in Beginagio plures Deo servientes Virgines.

Extra oppiduna praecipuis pagis etiam provisum est de sacerdotibus vel ibi residentibus vel in vicinis locis agentibus. Amsterdami quamvis non tanta libertate fruantur Oatholici, sunt tarnen multi numero et fere primarii ex omnibus et fere quotidie per bas praedicantium dissensiones augentur. Laborant in ampla ista civitate sacerdotes saeculares circiter quindecim, religiosi ex familia D. Francisci duo, ex Societate Jesu unus.

Hi ipsi sacerdotes etiam pagis et oppidulis vicinis provident.

Tolerantur Amsterdami quaecunque sectarum conventicula, ita ut etiam Judaei suas habeant synagogas et Mahometistae et Arriani suos conventus.

Hornae duo saeculares resident sacerdotes et unus ex Societate Jesu.

Oatholici in oppido sunt frequentiores et liberius agunt. Similiter Alcmariae magna Catholicis conceditur libertas ex conniventia magistratus; laborant illic duo ex nostris et unus ex Societate Jesu. Accessit tertius, religiosus Franciscanus.

In pagis circumjacentibus magno cum fructu laboratur per nonnullos sacerdotes saeculares, qui illic ordinarie resident. Enchusae Oatholici rariores in oppido; multi admodum in vicinis pagis ac praesertim in Strica seu Strictu («ie), ut vöcant, übi rustici plerique Oatholici.. Laborat in oppido Enchusano unus saecularis sacerdos, foris in pagis plures.

Medanblicae residet unus ex nostris pastoribus et vicinis locis simul deservit.

Edamensibus ac Purmarendanis deserviunt duo ex clero saeculari.

Archief XVII.

30