Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

pront licet et possunt, subveniunt duo sacerdotes ex nostris magno periculo, quamvis uterque nuper fuerit captus et proscriptus. Laborat ibidem unus ex Societate Jesu. In pagis circumjacentibus et per Drentiam ac Septem-silvas magnus posset fruetus ferri, si sacerdotes essent ad manus ac media ad sustentandum. Loca ista inculta et magis obnoxia periculis nobis libenter relinquunt religiosi et cultioribus ac saecularium sacerdotum laboribus ac periculis jam acquisitis se ingerunt et residentias pro beneplacito deligere sibi voluut, vix vel non agnoscentes Vicarium Ap™“, contra expressum mandatum Suae Sanctitatis, quo vult omnes et singulos cujuscunque Ordinis religiosos, quandiu in istis partibus sunt, a Vicarii Ap“’ directione pendere. Hinc contingit, quod religiosi, quando non ad nutum ipsis conceduntur loca, quae postulant, conanturjugum excutere, independenter agere, populum contra suos superiores concitare et, si vel in minimo ipsis contradicatur, übique terrarum querelas deponere sine ulla justa causa contra Vicarium Ap™“ ipsique subjectos pastores et sacerdotes, qui bucusque pondus diei et aestum persecutionum maxime sustinent.

In provincia Transisulana ac dioecesi Daventriensi paulatim incrementum capit religie. Daventriae tres laborant sacerdotes saeculares et dam multum fructificant in Domino. Swolae ante paucos menses sacerdos, qui illic residebat, captus et proscriptus est. Anno praeterito idem etiam Oampis captus et per plateas in habitu Missae ad ludibrium ductus. Agit Swolae etiam unus ex Societate, cui propediem etiam alius sacerdos saecularis adjungetur.

Oampis adhuc superest . unus sacerdos senex, qui in necessitale fideles juvat.

Sluiten