Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Dordraci praeter pastorem tres alii sacerdotes saeculares, qui et ad vicina loca excurrunt; communicantes circiter 1200.

SchoonhoTiae unus pastor a nobis constitutus habet communicantes 600. Woerdae et vicinis locis deseryit unus Dominicanus; habet communicantes 600.

Gorcomi duo sacerdotes saeculares, et unus Minorita babent communicantes 2000.

Vianae et vicinis locis unus Capucinus, cui aliquando saeculares ex Ultrajecto succurrunt. Habent communicantes circiter 1000.

Montfortiae unus pastor a nobis constitutus; habet communicantes in oppidulo et vicinis locis circiter 1000.

Dorestadiensibus unus Jesuita designatus est, qui raro illic agit, sed ut plurimum ültrajecti; habet communicantes circiter 400.

Oulemburgi praeter pastorem a nobis nuper constitutum agit unus Jesuita; communicantes in oppido et vicinis locis circiter 2000.

Amesfortiae praeter pastorem, qui nuper, in exilium pulsus, dam reversus est, agit quidam ex Societate Jesu et tres alii sacerdotes saeculares; communicantes illic et vicinis in locis ad tria millia.

In Goylandia et vicinis pagis laborant tres sacerdotes saeculares; habent communicantes facile ter mille.

Wesopiae praeter pastorem a nobis constitutum agunt duo sacerdotes saeculares, qui et vicinis Muydanis et Aardensibus succurrunt; habent communicantium circiter 3000.

Abcoudae unus sacerdos saecularis; habet communicantes fere 600.

Arnhemii praeter pastorem a nobis constitutum agit unus Jesuita, nititur irrepere secundus non requisita

Sluiten