Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

publico edicto interdictum est omne exercitium religionis Oatholicae etiain in propriis aedibus, receptor illis ab baereticis constitutus. Similiter receptor datus monasterio virginum S. Clarae, in quo 30 fere virgines piissinae vivunt. Coeperunt illic haeretici clausuram perfringere et receptorem in monasterio habitare jusserunt. Attamen dam dnos Patres Minoritas, qui officia divina obeant, sustentant magnis periculis et sumptibus.

Grollae post interceptum oppidulum ab baereticis pauci Oatholici; vix ducenti numero, quos secreto juvant duo sacerdotes saeculares illic agentes. Eustici dcini ad vicina dioecesis Monasteriensis loca solent in Pascbate ad Communionem confugere, quod etiam nunc, grassantibus Swecis et Hesso, probibentur. Est Grollae monasterium virginum regularium S. Augustini, paulo ante interceptum oppidum a nobis in bonam formam reductum, übi adhuc paucae virgines tolerantur ab baereticis.

Lingense oppidum et territorium 14 parochias continet, in quibus semper mansit Oatholicae religionis exercitium, et quamvis nunc princeps Orangiae locum occuparit, tam en permittuntur Catholicis ecclesiae et pastores Oatholici tolerantur. Pastor Lingensis, vir doctus et zelosus, archipresbyter a nobis constitutus, habet in suo districtu 14 parochias, in quibus numerus communicantium facile ad 16000 ascendit. Quid deinceps illis permissuri sint haeretici, ignoratur; saltem jurisdictionem archipresbyteri multum minuunt, et in oppido Lingensi praedicantem haereticum constituerunt in cappella, quondam ab Italis ibidem aedificata, sed vix ullos ex civibus habet auditores.

In dioecesi Lewardiensi.

Oathedralis ecclesia Lewardiensis plane extincta est,

Sluiten