Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

in hisce Provinciis, ille quamvis per contagiosos morbos ante biennium notabiliter fuerit imminutus, (nam amplius quam qninquaginta, turn saeculares turn Eegulares, lis correpti, defuneti sunt) attamen alii plures in locum ipsorum successerunt, Deo suppeditante operarios et augente numerum fidelinm quotidie.

Saeculares sacerdotes in Hollandia et confoederatis Provinciis laborantes in boe tempore sunt circiter 350, Eegulares in universum circiter 132: scilicet 70 ex Societate Jesu, 24 Minoritae, 20 Dominicani, Capucini 8, Augustiniani decem.

Confirmavimus hoe quadriennio plus quam triginta millia bominum et in quibusdam locis cum tanto confluxu, ut domus non caperent confirmandos, sed opus fuerit in ipsis campis tideles signare, Deo tamen dante, ut nihil inde incommodi fuerit secutum. Consecrati sunt calices fere ducenti, altaria ducenta et octoginta. Sacrum Chrisma, et sacra Olea singulis annis solemniter, multis de clero praesentibus, debito tempore benedicta sunt et per archipresbyteros locorum pastoribns aliisque pastoralia administrantibus distributa.

Seminaria studiosorum, Coloniae et Lovanii ad laborandum in bisce partibus fundata, quotannis per Vicarium vel aliquos ab eo deputatos visitata, in quibus singulis circiter 40 studiosi ad subsidium harum partium praeparantur. Nunquam depraebendimus regulares negotium sustentationis studiosorum in Collegiis commendasse, cum tamen hoe iis commendent Eesolutiones.

Ordinati sunt ad sacerdotium hoe quadriennio circiter octoginta; ad inferiores ordines fere totidem.

Conciones ordinarie diebus festis ac dominicis aliisque diebus in visitationibus ad populum habitae coram multis aut paucis, prout pericula permiserunt.

Sluiten