Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

laborant illic octo vel decem sacerdotes saeculares in pagis residentes.

Delphis duo pastores a nobis constituti, quibus cooperantur tres vel quatuor alii sacerdotes saeculares ibidem residentes et duo ex Societate, quibus se nuper tertius adjunxit, nobis renuentibus. In vicinis locis laborant 4 vel 5 alii sacerdotes et nonnumquam juvant regulares; communicantium sunt fere quinque millia.

In Haga-Uomitis ut plurimum quinque resident sacerdotes saeculares, unus pastor et archipresbyter, item duo ex Societate, unus Dominicanus, unus, qui se nuper intrusit, Bogardus tertiae regulae S. Francisci; praeter hos etiam capellani oratoria regis Franciae, Venetorum et Portogalliae. Accedunt etiam saepe et recedunt diversi regulares ac nuper quidam de familia reginae Angliae, quae in Haga moratur. In vicinis locis laborant duo alii vel tres sacerdotes. Communicantium in oppido et pagis proximis fere quatuor millia.

Roterodami duo sacerdotes saeculares praeter pastorem loei brevi illic institutum, unus ex Societate Jesu, cui contra concordata adjunctus est secundus, cum nulla sit necessitas, et in vicino loco in pago Roon alius ex Societate residet, a quo solet sublevari. Item unus Dominicanus, qui in oppido vicino Schiedami babet socium. Communicantium in oppido et vicinis locis facile tria millia.

Goudae praeter pastorem et archipresbyterum loei sunt tres sacerdotes saeculares, unus ex Societate Jesu, cui nunc contra concordata socius datur invito Vicario, unus etiam Minorita a suis ante paucos annos intrusus sub praetextu, quod olim habuerint illic monasterium, cujus nunc ne vestigium quidem exstat. Communicantium Goudae et in vicinis locis crediderim esse quatuor millia.

Sluiten