Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Secundum oppidum Rhena est modicum et modicissimus in eo catholicorum numerus. Huie Ticinum est simile parvulum prorinciae Geldriae oppidum, dictum Wageninga. Haeo oppidula cum villis et pagis adhaerentibus et simul cum notabili parte districtus Bataviae Geldriensis excoluntur a saeculari sacerdote, qui carcerum perpessione, frigoris, aestus et inediae ac laborum incredibilium tolerantia est illustris.

Tertium oppidum est Wycka sive Durestadium, in quo vicinisque locis ultra duo millia sunt fidelium, quibus ministrant duo patres Societatis et unus sacerdos saecularis, viri pii, seduli ac operosi.

Quartum oppidum Montfortium, in quo et locis proximis piurimus est Ohristi fidelium numerus, ita ut in quibusdam pagis vix acatholicus inveniatur. His sacra administrat sacerdos saecularis, vitae inculpatae multique laboris, qui ante paucos armos religionis causa ab officiario gravissime vulneratus *) et carceri mancipatus fuit.

Montfortiü contermina est baronia Iselstadiensis, in qua oppidum et aliqui pagi, quae catholicis singularis favoris referta sunt et favore principis Auriaci, cujus est baronia, magna utuntur exercendae religionis libertate. Pastor, sacerdos saecularis, docte et eloquenter perorat vitaeque exemplo confirmat ea, quae praedicat.

Huic baroniae contermina est baronia Vianensis, quam inhabitat frequens catholicorum numerus, qui Toparchae Brederodii beneficie fruitur ministerie trium sacerdotum, quorum unus fere octogenarius Capucinus, ob senium mullum morosus, ad populum concitandum et

') Mulctatus (?)

Sluiten