Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

missas, sed talibus, quibus tuto oves Ohristi sanguine redemptae credi possunt.

Descriptorum episcopatuum directioni ego praecipue invigilo, describendis scüicet Harlemensi, Groeningensi et Leowardiensi episcopatibus praecipue intendit Vicarius Ap™®. Ita enim curas partiti sumus, ut ipse istos, quorum antea provicarius generalis egerat, ego Tero illls, quorum et ego fueram provicarius, maxime intendererem.

Descriptio episcopatuum Harlemensis, Groenin- GENSIS ET LeOWARDIENSIS.

Harlemum grandis civitas, populo tam catbolico quam acatholico frequens. In hac sexdecim sacerdotes suas fixere sedes. Decem ex illis sunt saeculares, ex quibus septem laborant in verbo, tres alii sibi vivunt. Sei alii sunt regulares, duo e Societate Jesu, duo Dominicani et totidem Minoritae. Hi omnes id sunt quod vocantur, hoe est viri religiosi.

Fuit Harlemi celebre collegium canonicorum, quorum bona ab haereticis occupata sunt; altamen usque ad tempora bonae memoriae Trallensis illud collegium continuatum fuit et compositum ex praestantioribus ecclesiae Harlemensis missionariis. Oum autem Ephesino magis quam Trallensi faveret et ea aliquando tentaret, quae ipse suae aucthoritati noxia existimaret, hinc illud dissipare et evertere conatus fuit.

De hoe collegio plura non scribo, de illo statuant Vestrae, quod sibi justum videatur.

Maximum et praecipuum hujus civitatis ornamentum est, quod in ea sit congregatie circiter ducentarum virginum, quae castitatis splendorem rarae pietatis flagrantia exornant. His Vicarius Ap®"® praefuit magna

Sluiten