is toegevoegd aan uw favorieten.

Archief voor de geschiedenis van het Aartsbisdom Utrecht; bijdragen, 1890, 1890

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

In insula Goezana et alia, cui nomen Plata, sive S. Odulphi vadum, non minores sustinui labores.

In insula Zirickzaea non fuit mihi apertum ostium, Heet bis ibi tentaverim, congregare populum. Ignoscat illis Deus, quorum aut timor aut invidia, cum in me promptum esset et ipsis evangelizare, mihi impedimento fuere.

In omnibus istis insulis messis multo quam credideram copiosior, verum operarii pauci, scilicet non nisi quatuor, quorum duo Goezae, tertius Middelburgi, quartus Zirickzaeae commoratur. Goezae, übi populus fide ferventior et cultior, tertium constitui, illumque insignem et magnae spei virum, cui etiam in mandatis dedi, ut ad Middelburgenses et Zirickzaeanos consolandos et exhortandos ea exhortatione, qua et ipse exhortatur in Domino, quandoque excurreret. Plures eo missurus sum, übi Dominus messis mibi dabit operarios, qui sine pera et sacculo magna inter pericula parati sunt, soHs animarum lucris contenti.

His in Zelandia peractis ad Lugduno-Batavos atque Amstelodamenses, quos audiebam a peste in dies magis infestari, sine mora me converti. Utramque urbem misere inveni afflictam, praecipue Amstelodamum. Convocavi clerum, inquisivi, num essent ad pestiferis subveniendum prompti: omnes se ostenderunt veros pastores, quibus voluntas est pro fratibus animas ponere. Inter caeteros eminebat unus, qui, quo semper esset ad aegros suceurrendum accinctus, sibi leetum interdixerat, non alia gaudens quiete quam somno, quem sedens quasi furtim rapiebat. Sed ipse post tam divina opera raptus est, ne malitia mutaret sensum ejus. Doleremus summopere tanti operarii a nobis abscessum, nisi successor sui praedecessoris insisteret vestigiis.