Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Harlemum, quia Lngdunum Amstelodamumque interjacet, ab utroque inficitur, et quia omnes barum provinciarum urbes et pagi cum praenominatis urbibus commercium frequentant, non tantum eorum mercimonia, sed etiam contagia progagantur.

Dum autem bic inter funera vivimus, binc gaudio perfundimur, quod nullus pastorum officio desit suique copiam ullis deneget aegris. Omnes enim tamquam violenti depredatares rapturi regnum coelorum ad pestiferorum lectus properant, ut illos sacri viatici refectione recreent recreatosque ad aeternam transmittant felicitatem.

Si aliquem parochorum lues rapiat nobisque eripiat, sine mora alicui seminariorum nostrorum alumno impono manum eonsecratoriam et in defuneti locum substituo et, quae singularis Dei ergo nos misericordia est, nullus boe genus martyrii subire refugit. ,

En, Bmin Patres, locum, in quo versamur, en opera, quibus clerus occupatur; puto, quod vobis placeant’ puto, quod vestram ineant gratiam mereanturque, ut parochis nostris ab Emini- vestris dicatur: Adjiciat Dominus super vos, super vos et filios vestros, quos in Cbristo genuistis.

Verum, Emin- D- mei, patres clementissimi, dum divinae largitatis beneficia ipsis adjici cupitis, poteritisne vos eorum precibus diutius obsistere! Duo anni sunt , quibus non destiti supplieare pro plenariis indulgentiis, quae aliquoties per annum sive in precibus quadraginta borarum sive in majoribus festis per me pastorum oratoriis concederentur. Hucusque nullum toties iteratarum supplicationum fructum retuli, licet exposuerim D“- meis, quod binc clerus plurimum deprimatur et extollantur regulares, quia magna

Sluiten