Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

stationum Vicarium devexent, sed super his, uti Vestrae decreverunt, perpetuum servent silentium.

Quod autem dicant, se in gratiam senis patris suum quartum introduxisse, ex parte verum est. Sed non erat seni ista gratia concedenda, utpote concordatis a diametro adversa, vestroque decreto 25 Februarii a” 1666 sancito omnino opposita. Accedit, me isti seni e clero probum presbyterum adjutorem obtulisse; sed ingratum ipsis fuit cleri adjutorium, ne plebs öocietati adhaerescens, clero assuesceret, et Societatis operam sibi minus disceret esse necessariam. Deinde poterant suum senem, uti alias ab ipsis factum, in Brabantiam revocare, ut ibi tamquam emeritus miles in pace finiret dies suos; sed nee hoe ab ipsis factum, ne senis discessu aliqui offensi alios quaererent sacerdotes, quorum ministerio suas expiarent conscientias. Concordatorum itaque vestrorumque decretorum violatio et apertus Vicarii contemptus omnisque cleri offensio minus ipsis malum visum fuit, quam ut, servatis legibus et observantia Vicario debita salvaque cleri amicitia, aliqui poenitentes per senis aut revocationem aut ob ejus imbecillitatem a Societate diffluerent.

Similes fere mihi molestia Eotterodami enata; cum enim, ut repetitis Em“™ Vestrarum mandatis, quae supernumerariorum revocationem urgent, morem gererem, non potuerim consentire, ut secundum, defuncto secundo socio, substituerent, attamen neglecta mea approbatione, neglecto consensu, illum substituerunt, qui quasi Vicarii nee consensus, nee approbatie sibi foret necessaria, omnia Sacramenta etiam pastoralia

') Waar toen ter tijde Pr. Jacobus van den Broeck en Pr. Joannes Letten S. J. werkzaam waren.

Sluiten