Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

cisci potest, libentissime conferam ad obsequendum Y., cujus caeteris etiam placitis multo semper cum studio obtemperabo, quippe quae a singulari prudentia ac judicio provenire non ignoro. Interim D. V. diutinam ac florentissimam apprecor felicitatem et sospitatem. Bruxellis 13 Decembris 1666 D. V. servus Rospigliosus, abbas S. Mariae.

j)ne gingulari cum attentione perlegi novas litteras in causa patris Lazari Marquisi scriptas a D. V., cui sane quacunque occasione obsequi magnopere cupio, in bac vero vel maxime ob periculum animae ejusdem patris, quam in praeceps ruere R“® D. V. verbis quidem zelantissimis ac valde sollicite exponit: id porro ejusdem est, ut ego ex me summam rei conficere non possim, quia 111““® praedecessor mens acta contra patrem Lazarum superioribus retulit, adeo ut negotium in aliis manibus quam meis versetur. Jam tarnen scripsi quibus opus erat, et brevi responsum expecto; interim quia ille pater, nisi saturatus fuerit, murmuraturus creditur cum gravi suo ipsius et ordinis discrimine, pius quidam vir, qui eleemosynas frequenter largitur , paratus est in dies dimidium imperialem erogare, donec ego in rem praesentem consulere possim, et scribetur hoe ipso die ad Franciscum Feronium Amsterodami agentem, ut eam pecuniam fide ejusdem viri subministrare velit. In eumdem sensum respondeo Excellentissimo regis catholici apud foederatos Ordines legato, qui mihi pro summa sua pietate ac fidei orthodoxae studio causam hanc vehementer commendavit. Demum R™“® D. V. consuetam observantiam meam attestans diutinam apprecor sospitatem. Bruxellis 27 Decembris 1766.

Rmae £)_ y_ Jeditlssimus famulus Rospigliosus, abbas S. Mariae.

Sluiten