is toegevoegd aan uw favorieten.

Archief voor de geschiedenis van het Aartsbisdom Utrecht; bijdragen, 1890, 1890

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

tiones), scribantur litterae petitae missionariis et Oatholicis Olandiae etc. . . .

Acta S. Cong. de P F., A® 1668,/. 281, n°. 14.

VI B. (A« 1668).

Bmin™ et Rev“‘ Patres, Patroni Col™.

Duobus abliinc annis, cum Cliviam, qua subest ültrajectensi episcopatui visitaretur, retuli, quae mala emendare, quae bona confirmare fueram conatus. Hocce mense aliam absolvi Tisitationem, quam in Clivia et Transisulania ac Vela via institui, quae una est e Geldriae toparchiis inter Rhenum et fossam Drusianam, mareque conclusa.

Dum paroehi Clivenses mihi nonnullam ostendunt messem, quam jacta annis elapsis semina virtutum protulere, me istius operae patientiorem et amantiorem reddiderunt. Certe licet dicere, ab eo tempore emisisse spiritum suum Dominum et in aliquibus innovasse faciem terras; sed haec lans praecipue parochis eorumque plebibus debetur, quamvis nee omnibus illa istius regionis parochis attribuenda sit, nam duo illorum conversi sunt in arcum pravam.

Religiosi istius regionis sunt aut e familia D. Ignatii aut ex instituto Crucigerorum. Hi in multis subsunt ordinario et, quae ille alias decrevit, religiose servarunt; floret in eorum conventu Theologiae studium nee languet regularis disciplina. Patres Societatis juventutem bene instruunt nee defuerunt suo erga me officio. Sunt autem isti patres sub Rhenana comprebensi provincia, nee aliquod ipsis cum missione negotium. Maxime recreavit me in Clivia, quod viderim cleri-