Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

ViSITATIO CIIVENSIS ET VeLAVICA ANNO 10G8.

Die 18 Maji in festo S. Gregorii Nazianzeni, peracto primo sacrificie Missae, bino sacerdote et uno famulo comitatus, TJltrajecto Arnhemium, provinciae (?) ) Geldriae metropolim, Vicarius Ap™® discessit ibique, visitatis ecclesiae oppressae patronis, de nocte remansit.

19 Maji, celebrato Sacro Arnbemii sumptoque prandio in Meynerswyck, quod est Mefierdiorum praetorium, Arnhemio oppositum trans Rbenum et suprema jurisdictione nobile, Hussiam avectus est mox post manus osculum a magistratu, sibi de ejus adventu congratulante, salutatus. Est autem Hussia Clivici ducatus, qui electori Brandenburgico paret, oppidulum, ab baereticis undequaque obsessa; ecclesia parochialis, D. Gangulpbo inscripta, pastorem babet cum sacellano, qui deprebensi sunt verbo et exemplo pascere commissum sibi gregem et eos in avita fide tueri, qui in Betua Geldriae provincia et aliis finitimis locis sub baeresi ingemiscunt.

20 Maji sibi et studiis vacavit

21 Maji, qui sacer erat venerationi Gorporis Domiuici, cum refertum esset oppidulum tam baereticis quam Catbolicis, qui multis millibus ex provinciis Geldria, Transisulana, Trajectina, Hollandica, Clivica et aliunde afiluxerant, post solemne Sacrum et ante processionem jjmus concionem babuit, qua ad ortbodoxos in avita fide confirmandos contra Calvinistas demonstravit veram et realem Ohristi in Eucharistia praesentiam, cui pomeridianam adjunxit, qua legitimum ejusdem cultum

1) Een gat in het papier gebrand, waar één woord heeft kunnen staan.

Sluiten