Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

sine ingenti Catliolicorum solatio, de quo ut plures participarent (cum jam interim Embrica per oppidi commendatorem, hominem haereticum, submisse nuncio de Daventriensium insidiis praemonitus esset) a prandio e Weel in Duven, curru dynastae Woudenburgici avectus est. Toparcha Weelensis, homo quidem Oatholicus, sed offensus, quod sine praebabita licentia suam parocbiam intrasset, ideoque eum insalutatum dimittens, mox suae inbumanitatis poenas luit, nam quo tempore R““® discessit e Weel, ejus arx Kemniana coelesti igne accensa est.

2 Junii quemadmodum inferiori Zutpbanio parocbia Weelensis ita superiori ejusdem parte cincta est parocbia Duriana sitaque in meditullio Embricensis arebidiaconatus, unde factum, ut cum pastoribus suis e Clivia plebs Catbolica et ex locis baereticis ingens Catbolicorum numerus convenerit, cumque casu oblata essent motiva, ob quae jam recens ad baeresim Calvinianam a nobis defecit comes de Styrum, in bisce oris potissimus, ea ad defensionem fidei et auditorii instructionem erudita apologia disjecit et petentibus Oonfirmationis Sacramentum administravit.

3 Junii non minori frequentia concurrentem lum in eodem loco pavit pane verbi Dei et sacro Gbrismate inunxit. Sub prandium afferuntur litterae satrapae Velavici et aliae Drusiburgensium; bisce a magistratu datur licentia, intrandi oppidum et ad libitum cum suis ibidem commorandi, illis autem satrapa idem illud concedit pro Velavia; unde mox facta resolutie, eo excurrendi pro partium illarum solatio, in quibus maxime saevit. A prandio novam Zevenariam, Cliviae oppidulum, transiturus Rmus gjgjQ et populo solemni processione exceptus

Sluiten