Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Accedit, quod simul ac innotuisset ExcellentissimaG cuidam comiti, me Bnixellis et in urbe ab aemulis clanculo accusari, me non solum ejus rei admonitum voluerit, sed insuper significaverit, non defuisse mihi Bruxellis virum, in foederato Belgio auctoritate magnum et muneris dignitate praecelientem, qui elisit quicquid mibi invidia imposuit et qui imposterum meam assereret innocentiam, si imposterum me aemuli pergerent accusare.

His accedit, quod, übi syndico equestris Ordinis Geldriensis provinciae per arcanam amicorum suggestionem, suspicio, injecta esset, perinde ac Romae ageretur de substituendo mihi quodam Leodiensi canonico, obtnlerit mihi patrocinium eorum, qui in foederata Geldriensi provincia tenent clavum regiminis. Egi isti viro aliisque gratias, ne tantae ipsorum humanitati viderer ingratus; oblatam vero operam recusavi, ne praejudicarem potestati Apostolicae Sedis, quae de me pro sapientia sui consilii disponere potest. Volo ego libenter decrescere, ut sub digniori pastore populus in Unitis provinciis Deo serviens numero et merito augeatur. Ut illi populo consulerem, ad ejus cleri votum et ad imperium D” b. m. Alexandri Septimi, debiles humeros obedienter supposui sarcinae gravissimae: ut illi populo alius oculatiori cbaritate consulat, ad imperium S. D. N. Olementis Decimi, cui Deus de nostris annis annos addat, gravanti sarcinae fessos humeros libenter subducam.

Quia autem non perinde pondus amoris, quo erga Bataviam feror Ecclesiam, deponere possum ac licet deponere pondus auctoritatis, quod in utilitatem Belgicae Ecclesiae ferre debui, hinc non possum non Em™'® Dnis mojg supplicare, ut pro sua quotidiana instantia

Sluiten