Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Ootmarsia

übi unus de clero pastor est.

Goor a

übi unus de clero pastor est.

Sequuntur stationes rurales:

Possent praecedentes etiam merito rurales dici, quia oppida jam nominata valde exigua sunt et quia pastores eorum simul aliquos vicos et pagos administrant, quod in aliis archipresbyteratibus non raro obtinet.

In Friseveen unus de clero.

„ agro Aldenzaliensi 1 de clero.

„ Almelo unus de clero.

„ Lutten unus de clero.

„ Rysen unus de clero.

„ Haxbergen unus de clero.

„ Ruttem unus de clero.

„ Borne unus de clero.

„ Glaen unus de clero et coadjutorem babet.

Ad ultimum nominatum locum, qui revera ditionis Monasteriensis est, sed (ad) Transysulaniae limites omnino conterminus, migrarunt moniales tertiae regulae sancti Francisci, quas ex Tubantia(e) pago dicto Almelo , übi suum habebant monasterium, ab annis multis acatholici expulerunt.

Praesul Monasteriensis tune afflictis istis virginibus Deo sacratis indulsit, ut in memorato loco, qui satis incultus et sylvestris erat et übi jam antea nonnulli missionarii Tubantini fervente persecutione asylum construere coeperunt, monasteriolum aedificarent, quod Vicarii Apostolici regimini subditum foret. Ibi itaque

1; Hs.: «Conterrimus.»

Sluiten