Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

hortari et precari; ut pacem colant cum omnibus in aedificationem corporis Ohriati et ut quandoque malent juris quam concordiae detrimenta subire. Dum bomines turbulent! irreverenter in ipsummet arcbiepiscopum Sebastenum aliquando garriunt, dum ea, quae recte statuisse merite existimatur, proterve convellunt, dum etiam libellos, in quibus oblique lacessitur, bincinde distribuunt, studet ipse bas injurias, etiam apudillos, qui illarum rei babentur, pacis ergo dissimulare, eoque magis, ut etiam suo qualicunque exemplo missionarios ad jurgia et scandala evitandi conatum excitit. Serie quoque bortari et monere non cessavit, ne quisquam acres et amaras, sive pro eo, sive pro se ipso, sive pro clero universo, sive pro ordine suo religioso, sive pro doctrina, quam quisque credit se sanam credere, apologeticas privatis colloquiis immisceat, nedum e suggestu ad populum enunciet, maxime autem anni(ti)tur, ne ulli, apud quos ipsius valet autboritas, libellorum evulgatione missionis tranquillitatem conturbent, saepe etiam, ne ld per exteros fiat, exequitur.

Imo nonnunquam libellos unitati missionariorum contrarios suo aere jam editos suppressit. Verum efficere, ut nulla id genus scripta in Hollandia imprimantur aut alibi edita eo deferantur, tam ipsi est impossibile, quam omnium officinarum, quae ibi sunt (sunt autem innumerae), tbipograpbicarum praefecturam supremam assumere.

Erga missionarios regulares speciatim se comem atque obsequiosum praestare conatur; fallor, si qui duris aut superciliosis verbis ab ipso sese tractatos unquam esse, juste conqueri valeant, neque provicariorum aut arcbi-

') Hs.: «cesseret.»

Sluiten