is toegevoegd aan uw favorieten.

Archief voor de geschiedenis van het Aartsbisdom Utrecht; bijdragen, 1892, 1892

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

in re clerum contrarium sentiant; illi quoque, qui virtute conspicui ac sedatioris genii suut, subinde apud semetipsos dicere atque etiam coram eminentibus patronis nonnunquam conqueri solent buncinmodum:

Quid quaeso mali est in eo, quod operarii regulares in missione Hollandiae multiplicentur ? quin potius nunquid multum in eo boni situm est? Nonne itaque coadjutores tales magis invitare quam impedire oporteret? An non alioquin ortbodoxae fidei in istis regionibus optanda omni Yoto propagatio impeditur atque Catbolici sub cruce ibi gementes solatio multigeno privantur?

Nonne alter{c)ationes contra viros religiosos abecclesiasticis hoe in negotio susceptae pusillos scandalizare natae suut atque turpe lucrum sapere videntur? Aliquos non raro ita ratiocinari minime dubitaverim eorumque dicta apud nonnullos nostrarnm rêruin pannu peritos quidpiam verisimilitudinis obtinere, facile crediderim. Verum ea, quae ad bas objectiones solide responderi possent, loei hujus non est plane ac acurate pertractare.

Fecit boe aliquo usque memoratus Phili p p u s Rovenius secundus in Hollandia Vicarius Apostolicus in suo, exiguo quidem mole, sed aliunde praestanti tractatu de missionibus, quem jam ab octuaginta fere annis S. de Propaganda Fide Cardinalibus inscriptum typis provulgavit.

Ad praefatas interim objectiones aliquis responderet, ipsosmet, qui clero nostro eas quodammodo exprobrant, illubenter ad loca, übi soli sacra ministeria curant, alios operarios admittere; sed ejusmodi, ut verum fatear, accusationes in ipsum accusatorem ab accusato facta translatio hunc non expurgat, sed utrumque potius commaculat. Melius igitur hac in causa clerus Hollandiae defenditur respondendo, quod amicum et bene-