Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

esse primarium ; dum clerus noster incipit marcescere, multae molestae ac egenae stationes, uti jam supra annotatum fuit, paulatim deserentur.

Clerus itaque, dum his et aliis, quae proferri possent, rationibus incitatus regularium apud nos multiplicationem impedire studet, certe non culpandus esse videtur.

Videtur e contrario superior! authoritate juvandus ac protegendus esse, quotiescumque de nova alicubi erigenda statione disceptatur, uti nunc in oppido Amesfurtensi contingit, übi P.P. Carmelitae mitigati suo ordini stationem acquirere moliuntur.

Particulares quidem eaeque graves, ut verum fatear, contra stationis hujus erectionem militant rationes. Ast licet particulares illae non adessent, unica haec generalis abunde sufficeret, quod nempe tales erectiones Concordatis adversentur. Et revera solidissimum atque validissimum, quo clerus Batavus in omni ejusmodi causa non solum seipsum culpa dilucide purget, sed et aliorum conatus peremptorie repellat, argumentum est suprema S. Congregationis et ipsorummet Summorum Pontificum post discussionem exactissimam et maturissimam deliberationem adhibitam ample declarata, irrevocabiliter firmata et admodum rigorose saepius iterata voliintas.

EPILO G U S.

Haec de missionis Hollandiae statu relatio, quae brevis institui coeperat, in diffusam satis scriptionem paulatim excrevit; sed neque id mirum, etenim obedientiam, quam Apostolicae Sedi ac S. de Fide Propaganda Congregationi debeo, plene testificatam reddere

Sluiten