Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

tuam benevolentiam, sacratis pedibus humillime advolutus, toto pectore imploro.

Liceat denique mibi occasione bac cor meum in clementissimae Sanctitatis Tuae sinum paucis effundere. Liceat inquam mibi supplicare dimisissime, ut missio Hollaudiae, si quando de novo Vicario illi providendum erit, tota quanta est unico pastori eique indigenae, primoribus cleri adamato, regulares missionarios affectu syncero diligenti, Ooncordatorum denique assertori studioso curanda tradatur. ld est, quod per Salvatoris nostri viscera, Pater Beatissime, pari ad fervorem observantia flagito, quia, id summopere et plusquam possum exprimere miasioni isti expedire, perspectum habeo et quia nonnullos, ut alia ratione aliquando de ipsa statuatur, multis artibus magnoque fervore allaboraturos esse, nullus dubito.

Ego interim, divina opitulante gratia, meos, quamdiu Vestrae Sanctitati placuerit, qualescumque labores sub benignissimo tanti Pontificis, cui Deus annos addat de nostris, patrocinio ejusque suprema authoritate missioni Hollandicae, quae mibi est vita cbarior, impendere conabor, id unice desiderans, ut oves mibi concreditae tandem eo perveniant, übi rex veritas, lex cbaritas, modus aeternitas.

‘) HS.: «statuantur .... melius dubito.

FINIB.

Sluiten