Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

quoscumque bastardos, spurios, manzares *), nothos et incestuosos tam presentes quam absentee, copulatum vel distinctum ex quocumque illicito et damnato coitu procreatos et procreandos, viuentibus seu mortuis eorum parentibus, omnem ab eis tollende maculam geniture, ita ut ad paternam, maternam et alias successiones quorumcumque bonorum admitti et de illis succedere possit et valeat, absque tamen illorum preiudicio, qui ad predictas successiones, si persone, quibus succederent ab intestato, decederint, de iure admitti deberent ac etiam ad honores, dignitates, gradus et officia secularia publica et remota recipi ac etiam admitti illaque exercere possint et debeant, ac si essent de legitimo matrimonio procreati legitimandi et ad iura nature et quoslibet actus legitimos reintegrandi et restituendl, plena et libera auctoritate et tenore presentium dictis, licentiam concedimus, pariter et facultatem, non obstantibus apostolicis ac in prouincialibus et synodalibus Concilijs editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus ac legibus imperialibus et municipalibus, ac de certo numero, ceterisque contrarijs quibuscumque.

Tu igitur de bono in melius studijs virtutum intendas, ut in apostolice Sedis conspectu ad maiora te semper constituas meritorum gratijs digniorem, et Sedes ipsa propterea ad faciendum tibi maiorem gratiam et bonorem inuitetur.

Forma autem iuramenti ac creandis per te notarijs huiusmodi exigendi sequitur et est talis.

Ego N. . . ab bac bora, ut antea, fidelis et obediens

1) Manzer a radice tur i. e. alienus; non ex propria et legi tima uxore natus, sed ex aliena. Deuteron 23, 2.

Sluiten