Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

dictae curae rejicere quam manifestum est, sub dispositione E*** D“ Thesaurarii non consistere aut oneri nunc collatae praebendae per affectionem aliquam incumbere;' adeo quod quamuis ego (cuius affectionem in patriam et conterraneos omnibus satis testatam cognitamque esse arbitror) maxime vellem, non possim absque reprehensione velut jure quodam ecclesiae, et priusquam consanguineus meus admittatur, huiusmodi grauamini consentire, presertim cum D™® Thesaurarius collator et patronus, a me rogatus ac etiam de D. V. desyderio syncere admonitus, declarauerit, coniunctionem, connexionem seu affectionem hanc se admittere non posse, non solum propter praeiudicium liberi patronatus, verum etiam propter alternationem mensium et collationum, quam habet cum Regia Maiestate. Unde intelligitis in quantas angustias coger, dum ex una parte pro ingenij mei perpetua consuetudine vobis morem gerere, ac etiam utilitati mei consanguinei (quam maiorem video in permutando cum simplici beneficio, praesertim fructum adferente) consulere cupio. Ex alia parte verecundum nee satis honestati coniunctum sit velut ex praecipiti quadam cupiditate collatum, necdum adeptum beneficium dimittere, et eo amplius tanquam seruituti cuidam in vim statuti vestri subjicere in praejudicium et contra voluntatem patroni et collatoris, ad cuius gratiam et benignitatem conseruandam propter hoe et alia insignia in me bene merita religiosissime arctissimeque obstrictus sum, obsecrans itaque ut, bis benevole animaduersis, in consanguineum meum, conciuem vestrum, nee malo ingenio praedictum, (et quia illius causam meam facio) in me eam bumanitatem exercere velitis, quam passim omnibus, collationem buiusmodi adferentibus, exbibere

Sluiten