Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

confratre meo E. D. Graitzema, turbatum venit autboritate propria „de Executeur”, id est exsecutor sententiarum, de cetero uihil ei licitum exsequi, nisi quod a praetore ipsi in mandatis est. Ad cujus introitum extinguuntur candelae; penetravit cubiculum, in quo cum populo morarer; et quia populus lumen nolebat, quia me salvum volebat, praemissis minis multis et diris de emissione sclopeti, tandem tantavit, sed quia ignire renuit, salvus evasi; recte ante sclopetum eram positus, quando tentarat [2B4] illud explodere; quo viso sensim cubiculo exiens sine pileo proprio salvus evasi. Praetor hoe cognito hominem suspendit ah ofEcio, quo sciret numquam simile quid sibi attentandum sine expressa licentia.

Alterum vero est, quod Jesuita quidam, puto, E. pater van der Mers '), de pago Boozum vel Oosterwierum rediturus ad domum suam in Witgaard, transiturus „langs de Dille”, (: sic caturacta quaedam vocatur in aquae-ductu, quo Sneca Leovardiam navigatur, et est in media circiter via; bic diversorium et stabulum, quo nautarum equi mutantur, et praeter haec duo domus nulla;) et per aggerem qui dicitur „de Swette”; hoe iter propinquius et hrevius et commodius. '

Hie E. pater comité Oypriano Jacohi (: cui in extremis a Sacris fui:) videntes lumen in diversorio, praesagi mali, propter pericula declinant ad latus ah ordinaria via, noctu per fossas et agros (properantes), et merito nam praetor ipse cum famulis suis erant in hoe diversorio, exspectantes E. patris reditum, cui hac necessario transeundum erat, si domum redire vellet; insuper

0 Pr. Judoc. V. der Mersch stond van 1660—64 als missionaris te Wytgaard.

Sluiten