Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

bene laborat D. Nicolaus Asbrouck sacrae Theologiae Licentiatus; et in aula principis Portugalliae, quidam sacerdos ex Gallia.

Roterodamum, populosa civitas, facile viginti millia homlnum continet; in his vix mille Oatholicos, quibus ut pastor deservit D. Martinus Modaeus S. Theologiae Licentiatus; cooperatur illi Guilielmus Eckius S. S. Theolog. Baccal. et ex Societate lesu P". loannes Reineri: in vicinis pagis accrescit Catholicorum numerus, quo dicti sacerdotes saepius excurrunt.

In vicino oppido Schiedamensi quadringenti circiter sunt Communicantes, quibus deservit utcumque quidam Dominicanus, qui apud viduam quamdam divitem se ingerens, pastorem loei quodammodo excludit; quod desit nunc ipsis locus ad manendum et media ad sustentationem.

Dordraci duo sacerdotes saeculares, magno fructu agunt, Ds. Lambertus Feijtius S. Theologiae baccal. et I). Georgius Godius et quidam tertins senex sacerdos. Acerbi illic Haeretici, magno numero, quia satis ampla civitas; Catholici vix septingenti, et in pagis vicinis pauci.

In locis Geldriae, quae subsunt dioecesi ültrajectensi, rariores sunt sacerdotes propter incolarum duritiem et persecutiones majores.

Rhenae, Arnhemii, Wageningae et per Veluam laborat utiliter Mr. Modestus Stephanus S. Theologiae Doctor, cui succurrunt aliquando quidam ex ültrajecto. Laborant ibidem frequenter P. Wesius, et P. Grevius e Societate lesu. Bommeliae nullus residet, sicus nee in Briela; quia vix ulli ibi sunt Catholici. Thielae aliquot sunt Catholici quibus ex Sylvaducis vel vicinis pagis succurri potest.

Ex ducatu Clivensi, subsunt dioecesi ültrajectinae

Sluiten