Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

tholici, sicut nee Arnmudae, nee Verae, nee in Brouwershaven. Tholensibus possunt aliquando vicini Brabanti succurrere, et nostri aubinde in transitu.

Dura est nobis baec provincia, quae tarnen praeter 7 vel 8 oppida facile 100 pages complectitur. Aër admodum gravis ad tolerandum iis, qui non sunt inde oriundi, Unde intra 3 vel 4 annos plures illic, ex nostris sacerdotibus morbis correpti, mortuL sunt, aliqui ad mortem usque infirmati. Ego ipse quoque, ex sola aliquot dierum visitatione, periclitatus, morbum gravissimum aliquot mensium contraxi, ex quo tamen liberavit me Dominus.

De Dioecesi Leovardiensi.

In dioecesi Leovardiensi, quae Frisiam occenditalem complectitur, pauci sunt sacerdotes: dura bominum indoles, et Haeretici acerbissimi. Multi interim nobiles Oatbolici et cives in oppidis non pauci; oppida praecipua sunt 7 vel 8; pagi fere 300.

Leovardia nobile est oppidum, babens catbedralem ecclesiam übi nulli supersunt modo canonici, et beneficia omnia ita extincta, ut vix exstet bonorum ecclesiae memoria. Similiter vix est videre vestigia monasteriorum, quae illic fuerunt.

Pastorem agit Leovardiae D. Lambertus Engelberti 8. T. Baccal., qui cum fructu quoque ad arces nobilium frequentes et pagos excurrit. Dedimus ei adjutores nonnullos alios sacerdotes:. D°®. Paulum et Franciscum ac D. Petrum Oornelii aliosque nonnullos , qui ad pagos excurrunt.

Laborat etiam et residet Leovardiae unus ex Societate lesu et unus ex Ordine Minoritarum Pi'. Cornelius Doyma. Catbolicorum numerus incertus; forte ascen-

Archibe XX.

25

Sluiten