Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

det ad 2000, cum alias civitas facile 25000 hominum complectatur.

Bolswerdia utcumque celebre oppidum, fortasse 600 Catholicos habet, laborat illic frequenter D. Vitus Cornelii S. T. Baccal» et unus ex Societate lesu.

Franekerae [ubi Universitas Frisiae] pauci admodum Oatholici, quibus succurrit quandoque Pr. loannes Simonis et D«. Cornelius Vitus.

Prope Bolswerdiam et Harlingam in certis pagis utilissimam operam praestant iidem et D®. Ulgerus Bronsema. Stauriae paucissimi Oatholici; ad Septemsylvas aliquando excurrit; Fr. Antonius Minorita et alii cum fructu; in Worcum et Hindelopen benam operam impendit D. lacobus Cornelii. Egit ibidem sine commissione quidam profugus ex Antverpieusi dioecesi, quem contra nostram inhibitionem, audio adhuc ibidem vagari.

Pauci certe operarii; nempe 12 vel 13 in tam ampla messe, tum propter fervorem persecutionis, tum propter penuriam sustentationis: nee apud cives nee apud rusticos ille fervor, qui in Hollandia. Utinam eo confluerent ferventes Eeligiosi frigidosque Frisones, postpositis commoditatibus, igne sancti Spiritus calefacerent!

De Dioecesi Groninoensi.

Dominium Groningae distinctam constituit provinciam, in qua etiam erectus est episcopatus. In dioecesi Groningensi acrior adhuc persecutio, quamvis in civitate Groningensi quae satis ampla est et facile 20000 hominum millia complectitur, plurimi sint Oatholici: facile scilicet tertia pars. Oapitulum et bona ecclesiastica

Sluiten