Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

extincta sunt. Monasteriorum vix apparent vestigia. Fuerunt ibi olim Dominicani et Minoritae; et exercitium Eeligionis catholicae multo tempore, postquam aliae provinciae defeciesent. Deserviunt adhuc Oatholicis quatuor sacerdotes saeculares: Mr. loannes Simonis, pastor et archipresbyter loei, qui quamvis captus et exilio deputatus fuerit, tamen postpositie periculis, plerumque suis adest; cooperatur ei Barnardus Werharren, fidelis operarius et Franciscus Venius, qui ad pagos quoque diligenter excurrunt, et D. Hermes Martinius, qui semel captus et nonnihil sui sensus est.

Agit in eodem oppido quidam ex Societate lesu, aliquando etiam unus Dominicanus; supersunt etiam duo vel tres seniores sacerdotes. Pagi viciui, quos dicunt d’Ommelanden, sunt numero plus quam 100; in quibus adbuc multi Oatholici, quos sacerdotes, saepius excurrendo, juvant.

Fuerunt olim extra oppidum Groningense duae praedivites abbatiae, quarum bona nunc ad erectionem Academiae haereticae applicata sunt.

Subest episcopatui Groningensi etiam Drentia, quae continet dno oppidula: Oovordiam et Meppelam et pagos complures , in quibus plerumque bomines sunt rudes et male instructi. Posset in hisce locis magnus fructus fieri, si sacerdotes essent ad manum et media ad sustentandum; sed loca ista minus culta et magis periculosa libenter nobis relinquunt Eeligiosi et cultioribus saecularium sacerdotum labore et periculis jam praeparatis et excultis sese ingerunt, (vix enim ullus in Gonfoederatis provenciis loens est, in quo primi laborarunt, sed in labores aliorum paulatim introiverunt. alios paulatim excludentes vel a necessaria sustentatione impedientes) Dum vero illa loca desolata

Sluiten