Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

illis commendamus, subterfugiunt; teneriores se dicunt vel pretiosiores, qui ita periculis exponantur; interim pro beneplacito aibi loca deligunt et privilegia sua jactantes , independenter agere affectant et contra expressum mandatum suae Sanctitatis, Vicarium apostolicum pro superiore non agnoscunt; cum ordinariis sacerdotibus contendunt, in pastoralia in volant, plebem contra pastores suos concitant et si vel in minimo ipsis contradicatur, übique terrarum querelas deponunt, ut culpent illos ac gravent, qui pondus diei et aestum sustinuerunt ac sustinent; et quasi ros divinae gratiae sit in solo vellere, nihil, nisi quod ipsi agunt, recta factum putant. Qui, si nobiscum conformiter ordini Ecclesiae laborare vellent, aedificaremus pariterEcclesiam Christi et fructum plurimum adferremus in patientia.

De Diobcebi Daventriensi.

Dioecesis Daventriensis latissime patet. Oppida praecipua habet; Daventriam, Oampos, Swollas, Hasseletum, Hattemium, Steenwycam, Vollenhoviam, Zutphaniam, Harderwijcam, Doesburgum, Lochemium, Elburgum,. Grollam, Aldenzaliam cum aliquot oppidulis Twentiae et Lingam; pagos plus quam ducentos quinquaginta. Daventriae cathedralis ecclesia S‘‘ Lebuini 20 habere solet canonicos, quorum plerique nunc vel Oldenzaliae , vel etiam in Brabantia agunt; unus ex senioribus D®. Gerardus Brunesius vir doctissimus, sed surdaster adhuc toleratur Daventriae et clanculum juvat quod potest. Decanus est D. Renricus Vordenus S. Theol. Licentiatus, qui modo Oldenzaliae agit et est per dioecesim Daventriensem Vicarius, vir industrius, zelosus et vigilans. Negant Raeretici canonicis vel meditatem proventuum, quae tamen facile ab iis extorqueri possent, sicut ante

Sluiten