Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

susque deque vertuntur, nulla ibi messis in agro, nullum in mari commercium, nulla in civibus concordia, nulla in magistratibus auctoritas, in tribunalibus nullum justitiae patrocinium. Militibus ibi magna debetur pecunia, quam unde solvas vix invenias: non apud artifices, quod otiosi nihil lucrentur, non apud mercatores, quod cesset negotiatio, non apud nobiles , quod illorum prata et arva mare et flumina submerserunt. Multis in locis plebs magistratum suis insignibus et auctoritate omnino spoliavit, alii magistratus parem timentes injuriam se ipsos sponte abdicarunt. Loco moventur omnes, qui quacumque ratione Wittiis fratribus fuere amici. Amsterodami celeberrimi viri de republica litteraria optime meriti Gruilhelmus et Petrus Blouw ex senatoribus aerarii facti sunt. Vix alii promoventur quam qui coenae dominicae Calyinistico more accumbunt, hoe est, qui a praedicantibus toti dependent, quorum etiam favore Auriacus summam nanciscitur potestatem, cujus tamen retinendae tam incertus est, quam est inconstans favor plebis furibundae.

Catholicos quod attinet, illi ab bis omnibus factionibus longe semoti, attamen praedicantium invidiae multis in locis valde propinqui. In Frisia, uti retulit mihi sacerdos ibi missionarius, a festo Pentecostis usque nunc cessatum a catholicis sacris. Propositum ibi etiam a praedicantibus, in exilium mitterentur omnes Catholici, proscriptis illorum bonis ad belli sumptus. Huic crudeli consilio restitere moderatiores. Dordraci in Hollandia aliisque nonnullis urbibus plebis metu intermissae synaxes, nonnullos etiam sacerdotes aut plebis aut militum furor verberibus affecere. Übi Hispana praesidia, ibi magna libertas catholicae fidei

Sluiten