Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

1673, Januari 13, Utrecht.

Neerkassei aan den Kardinaal-Prefect der Propaganda.

Emin“® et Eev“® Domine, Patrone Col“®

JLig verhaalt de laatste

krygsgebevrtenissen in Zuid-Holland. ‘)

Ultrajecti et per totam Geldriam summa calamitas, quod ab inopibus grave aas exigatur; arescunt homines prae instantium malorum timore et me suis lacrimis sollicitant, suae velim consulere saluti. Victus illorum precibus supplicavi Gallici exercitus imperatoribus, parcerent subjectis. Tantum apud illos profeci, ut gravissimorum tributorum exactionem suspenderint ex partCi Sinc tota civitas, etiam baeretici, episcopum cla~ mant urbis liberatorem, quem etiam Ordinum deputati nudiustertius convenerant supplicantes, Parisios adire vellet deprecaturus urbis et provinciarum omnimodam ruinam. Acquievi tandem iteratae supplicationi Illustrissimorum Ordinum ac moestissimarum civitatum, praesertim cum, ut acquiescerem, suaderent Excellentissimus dux Luxemburgicus et vir Illustrissimus Stouppa hujus civitatis gubernator optimus; qui promittunt, quod eo usque regia mandata suspendent, quousque Parisios adveniens regiae clementiae supplicavero. Asserunt quicumque bic sive cives sive milites pietate excellunt et prudentia praevalent, quod ingens crimen committerem, si boe iter detractarem, ex quo et provinciarum speranda salus et summa omnium etiam haereticorum erga me propensio dimanabit et ex propensione con-

') Breedvoerig beschreven in de Geschiedenis van Nederlands volk en staat door J. van Vloten (Arend IV) 11. 40 en vv.

Sluiten