Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

versio plurimorum, quod eum libenter audient, quem jamjam uti suum futurum liberatorem venerantur et laudant. Nee puto Sedi Apostolicae inglorium, quod ejus ministro licet indigno illi nunc supplicent, ut pro republica legatum agere velit, qui Sedem Apostolicam ejusque ministros odisse et persequi solebant.

Hoe momento, cum fere omnes Catbolici in summa aede ad preces, quas boe calamitoso tempore singulis diebus babendas indixi, couTenissent, ipsis e gradu altaris significo ad precem meam tributorum partem maximam eo usque opulentioribus et pauperioribus a Luxemburgico esse remissam, quoad regiae majestati Parisiis supplicassem, ad quam urbem festinus properarem civium quaesiturus salutem, etiamsi coeli inclementia meae saluti nonnisi damna praesagiat. Haec cum dixissem, nova lux civibus prae tristitia languentibus oriri visa, et quasi e gravi somno eipergefacti, omnes clamant: retribuat Dominus domino episcopo, illi sit salus, ei faveat omne caelum et solum; omnesque tam populus quam clerus se obstringebant, quod quoad abessem singulis diebus ad preces vespertinas in summa aede convenirent suis votis me itinerantem prosecuturi, ut det Dominus in ore meo sermonem congruum, ut placere possim in conspectu principis.

Habes, Eminentissime Patrone, itineris mei causam. Libenter vestrum de lila judicium, antequam illud iter expectarem, si imminens calamitas eam moram pateretur. Periculoso et molestissimo itineri me committo, ut Catholicis et baereticis probem, episcopos catholicos catholicam babere caritatem, qua Catholicis et baereticis benefaciunt, ut illos in Dei et ecclesiae obsequiis confirment, istos ad verum Dei cultum et ecclesiae gremium revocent.

Sluiten