is toegevoegd aan uw favorieten.

Archief voor de geschiedenis van het Aartsbisdom Utrecht; bijdragen, 1893, 1893

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

posset. Dum autem illuc redit pastor, Franciscani exuto habitu illuc quoque, sed clancularie, ingressi sant et in distinctie aedibus commorantes tres diversas congregationes Hardervicae instituunt, in qua, si pastori babenda fides, non nisi quadraginta Gatholici, sin potius credendum Jesuitis, non ultra octoginta. Sive autem quadraginta sive octoginta sint numero, certe unus illis sacerdos plus quam abunde sufficit.

4. Gum urbs Gampensis sese dedisset regi Ghristianissimo, Minoritis permisit comes de Gazé, tum ibi gubernator, ut suum monasterium occuparent; verum abeuntibus Gallis miles Ordinum ipsis oratorium eripuit, et ipsi, uti antea, in granariis divina peragere et vestes saeculares induere coacti sunt. Quia autem ipsi ilhc ante Gallorum adventum missionarii fuerunt, permisi libenter, ut duo illic manere possent, jussis recedere omnibus aliis, qui tempore Gallorum sive ex ordme Minoritarum, sive ex aliis ordinibus illuc venerant, et quorum opera, recedente catholico Gallorum praesidio et illi succedente acatbolico Ordinum, neque necessaria, neque utilis amplius erat, cum non sint pront ipsimet Minoritae attestantur, plures quam circiter sexcenti Gatholici.

Gum Galli Gulenburgum tenerent suo praesidio, illuc se Minoritae ingesserunt et cum ibi aliquamdiu haesissent et praesidium egeret sacellano, uni illorum feci facultatem ministrandi militibus Sacramenta usque ad revocationem meam, vel quoad milites Gallici illic manerent. Verum quamvis nullo ibi tempore conventum habuerint et licet Galli Gulenburgum deseruerint, quamvis in castro Gulenburgensi forte adhuc sint circiter quindecim milites ibi relicti, ut tributa colligant, et concessa facultas expiraverit, minime tamen illud