Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Minoritae anno 1639 simüiter uti nunc Bminentissimis Dominis conati sunt persuadere, quod suorum conventuum possessionem facile cbtinerent, nisi per clerum impedirentur. ünde supplicabant, ut pro suorum conventuum vendicatione in illis omnibus locis admitterentur, in quibus ante ortam Oalvini haeresim conventus habuerant. Tum autem definivit Apostolica Sedes, illos non babere jus ad loca, in quibus conventus olim possederant, et simul agnovit vanitatem istius jactationis, qua Minoritae pollicebantur Bminentissimis Dominis, quod Ultrajecti aliisque in locis admissi, facile suos conventus obtinerent et Ordinibus Foederatis persuaderent, ut suum palatium, armentaria et scholas publicas converterent in monasteria, qualia fuerant ante istarum provinciarum a rege catholico et fide catholica discessum. His addo, illos non posse istis in locis admitti, nisi Sacra Congregatio velit concordata caeteraque missionis decreta destructum ire, et nisi velit bene multos presbyteros, missionis titulo ordinatos, qui extra Hollandiam non babent übi caput reclinent, inedia et pauperie contabescere, quod nefas foret vel cogitare de aequitate et misericordia Bminentissimorum Dominorum. Bt certe quamvis baec verba: sine ordinariorum praejudioio in juribus parochialibus sed simpliciter ibi degant eo plane modo, quo in aliis conventibus degere solen quandam modestiae speciem prae se ferre videantur, attamen plus illis revera petunt, quam si Jura parocbialia sibi postularent; nam cum petant facultatem illic maneudi eo plane modo, quo in aliis suis conventibus degere solent, quid aliud petunt, quam ut triginta aut quadraginta, vel quanto numero sibi libuerit, illic degere possint, qui sive approbati sive non approbati omnibus suas operas oblaturi per totum

Sluiten